Sir 42

etc. RAB. Prohibet de occulto cordis bonum et malum simul dicere; unde: Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? . etc. ID. Ubique sequenda est aequitas, etc., usque ad subjectos quoque cum discretione disciplinae regamus. Quantum hypocrisis et dolus Domino displiceat ostenditur his verbis: Qui aliter causam pauperis quam potentis librat; vel sua errata leviora quam aliorum putat; vel qui imponunt in humeros hominum onera importabilia; vel qui bona in publico, mala in occulto agit, abominabilis est Domino. Significat servum qui verbis non corrigitur, verberibus esse coercendum. Servus quoque vitiorum severa disciplina corrigendus est. . etc. Admonet ubi diversae sunt voluntates spirituali lucro inhiantes, caute esse dispensandum. Alii enim tentandi, alii discendi voto quaerunt verbum, sed non omnia omnibus conveniunt. Qui congrua disciplina unumquemque arguit, eruditum se et probabilem doctorem in conspectu sanctorum ostendit. Nec aetas juvenilis in doctore despicienda, quem vita et discretio commendat. RAB. Mystice filia patris, etc., usque ad vel transgrediatur legem Dei facta sterilis in omnibus bonis. Docet, ad litteram, parentes sobolis suae curam gerere, et cum disciplina nutrire, et ne lasciviae et voluptati frena relaxent. . etc. Quae diligentem quaerit custodiam. Si enim dimittitur suae voluntati, doctorem confundit et in multitudine populi erubescere facit. Unde, periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Nam impudici oculi non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. . etc. ID. Mulier aut sexum significat, etc., usque ad quia res confusione dignas gerit. etc. ID. Hucusque de diversis rebus disputavit, etc., usque ad et postea patrum fortia facta describit. . etc. Quia omnes aetates mundi praesentes sunt ei, apud quem nihil praeteritum, nihil futurum est; ipse solus revelat mysteria, qui scit singulorum corda, qui omnes cogitatus et sermones inspicit. . Quando prophetis scilicet et apostolis sacramentum consilii sui absconditum a saeculis et generationibus fidelibus revelavit. Ipse enim est ante omnes, et post omnes, cui nihil additur, nihil minuitur. . Tanquam scintillam in opera Dei consideramus, quia vix parvam notitiam inde percipimus. . etc. RAB. Ita ordinavit Deus omnia, ut quae sibi videntur esse contraria conveniant, ut elementa vel quatuor tempora. .
Copyright information for VulgGlossa